[239] EPISTOLA XXXIX.

VIGLIUS ZUICHEMUS ab AYTTA

NICOLAO PERRENOTO GRANDVELLANO,

Episcopo Atrebatensi.

Reverendissime Praesul,

Intellexi ex literis Reverendiss. D. V. Caesareae Majestatis voluntatem ac jussum; nempe, ut me quam primum itineri accingam, Wormatiamque praeeam. Quem nuncium quanta cum molestia acceperim, nequeam paucis dicere: perturbat enim omnes priores rationes meas, quas de Germanica hac profectione conceperam: nam cum valetudine essem nondum satis firma, dubitaremque an equitationem ferre possem, de curru apparando cogitaram. Adhaec quia Caesar lentius progredi solet minus quoque molestum id iter in ejus comitatu fore sperabam. Sed quando sic Caesar jubet, obsequi necesse duco, quatenus tamen valetudo ferre poterit; quam cum adhuc teneram ac infirmam esse sentiam, vix ad ullum certum tempus, quo Vormatiae esse possum, adstringere me ausim. Sed tamen faciam, ne mihi vel negligentia vel mora ulla imputari possit. Financiariorum nostrorum liberalitatem miror, qui stipendium mihi ab eo tempore, quod id constitutum est, cessurum constituerunt, cum non sic soleant taxare antea. Verum, Rev. Domine, de principali hujus profectionis, sive accelerationis caussa valde angor; nam ut nomine Caes. M. Belgicae nostrae caussam apud Ordines agam, mandato, sive literis credentialibus opus habebo. Velim quoque ad me mitti pro securitate itineris hujus literas salvi passus. Deinde hoc negotii Circuli Burgundici quod ibi mihi agendum imponitur, quam sit scabrosum perplexumque Rma. D. V. non ignorat, cum Caesar superioribus aliquot Conventibus, uti Recessus ipsi clare continent, plura promiserit, quam nostri unquam agnoscenda putent. Et quantum ego hactenus nostrorum sententiam percipere potui, ipsi omnino eo contendendum arbitrantur, quo penitus ab omni praetenso jure Imperii nostrae Provinciae liberentur, Imperiales contra magnis argumentis nituntur. Ad quae si respondere conabimur, vereor, ne magis illi exacerbentur. Quae autem Nurenbergae olim acta per CREHANGIUM ac memet fuerunt in eo negotio translata ex Germanico ad te mitto: Sed tunc Ordines eo contenti non fuere. Nunc quid ultra respondendum sit ignoro: & tunc quoque alia erant tempora, & eo tum contendebamus, ut ab tunc indictis subsidiis excusaremur: nunc vero de hoc agitur, an ulla obligatione istae Provinciae teneantur erga imperium. Quae res durae digestionis: nam illi praetendunt habere se intentionem fundatam, & magnis fundamentis nituntur respectu quarundam ditionum. Quid quod de vestra Burgundia dicitur in Monstreleti historia, Ducem Ioannem Burgundiae Calesiae ab Sigismundo Imperatore investituram de Comitatu Burgundiae accepisse. Sed hujusmodi infinita sunt, quae Status praetendunt; contra quae omnia nudam crudamque negationem adferre, nescio an conveniat. Magnificus D. Praeses SCHORANUS olim quaedam hac de re satis diligenter collegerat, instructionique, quae illi a me olim est reddita, inseruerat. Sed apud me dubium, an conveniat hunc campum disputationis ingredi cum Statibus. Ego sane tenuitati ingenii mei non satis fido, ut caussam tam arduam defendam: sed tamen quicquid mihi praescriptum fuerit fideliter exequar. Verum in re tam magna & ardua, ne quid mihi olim imputari queat, sine particulari instructione non ausim quicquam facere. Quoniam vero Caesar me hujus rei caussa ad Ordines praemittere decrevit, illud ante omnia esset constituendum, an super eo, quod Nurenbergae propositum fuit, procedendum ultra sit, & ab Statibus exigendum, ut ipsi declarent, quas velint Provincias in munerum auxiliorumque societatem sub circulo Burgundico comprehendi, quae item habeant documenta ullius obligationis, &c. Nam si absolute responderimus, nihil omnino esse, quod domus Burgundica ab Imperio recognoscat, contendamusque, de totali exemptione, verendum ne ipsi, quod jam saepius minati sunt, eodem jure uti velint, dicantque nec se plus quam illas ditiones teneri ; ac sic Rex Romanorum nihil deinceps auxiliorum impetret: Quamobrem id enixe rogo R.me Domine quo saltem aliquid mihi in hoc negotio praescribatur agendum, secundum quod caetera queam dirigere. Scripsi eadem de re tria verba ad Praesidem, & antequam hinc discedam responsum acceptabo, ne sine credentialibus, sine literis passus, sine certa aliqua instructione hanc legationem acceptem. Et ne Caes. Majest. me tarditatis arguat, quaeso obnixissime quo R.ma D. V. obsequium meum una cum isthoc desiderio certae alicujus instructionis ei exponat. Cum primum autem responsum habuero itineri me accingam: sed id vix puto futurum ante diem Sabbathi. Priores literas R.mae D. V. heri accepi acturusque sum alio tempore gratias de benignitate R.mae D. V. in iis quae petieram. De beneficio illo quod Navius ab nuntio petendum scripserat, sufficiet meo judicio signaturam ab eo impetrare, ut ille, qui petit, postea dispiciat, an velit impensam expeditionis sustinere. Bene vale Domine colendissime. Mechliniae, XXIII. Decembris, Anno MDXLIV.